monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 398

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 398
sed propter duo proloquia, quae diximus non necessario converti, debemus intendere omnia, quae proloquiis attribuuntur, per quae recte aut non recte proponi possunt, ut verum aut falsum possint ostendere. haec autem quinque sunt iam superius demonstrata: genus, differentia, accidens, definitio et proprium. ergo definitio et proprium faciunt illa proloquia recurrere, alia tria nullo modo. namque, ut omnis homo animal est rationale mortale, ita omne animal rationale mortale homo est: et, quemadmodum omnis homo risibile est, ita omne risibile homo est. rursum in particulari abdicativo videndum est, quid sit proprium non esse. ut enim proprium est hominis esse risibile, ita proprium est risibile non esse praeter hominem. ergo si particulare abdicativum proponamus sic, quiddam risibile non est praeter hominem', recurrit sine dubio, quiddam practer hominem non esse risibile. item 'quiddam inanimum, irrationale, immortale non est homo': 'quidam homo non est inanimum, irrationale, immortale'.